Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Ephesians | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum [2] honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione [3] ut bene sit tibi et sis longevus super terram [4] et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini [5] servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo

[6] non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo [7] cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus [8] scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber [9] et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum [10] de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

[11] induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli [12] quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus [13] propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare [14] state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae [15] et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis

[16] in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere [17] et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei [18] per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis [19] et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii [20] pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

[21] ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino [22] quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra [23] pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo

< previous | Chapter 6 | next >