|
[1] obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
[2] cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
[3] solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
[4] unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
[5] unus Dominus una fides unum baptisma
[6] unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
[7] unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
[8] propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
[9] quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
[10] qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
[11] et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
[12] ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
[13] donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
[14] ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
[15] veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
[16] ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
[17] hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
[18] tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
[19] qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
[20] vos autem non ita didicistis Christum
[21] si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
[22] deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
[23] renovamini autem spiritu mentis vestrae
[24] et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
[25] propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
[26] irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
[27] nolite locum dare diabolo
[28] qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
[29] omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
[30] et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
[31] omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
[32] estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
|