Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Ephesians | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus [2] si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis [3] quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi [4] prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi [5] quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu

[6] esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium [7] cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius [8] mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi [9] et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit [10] ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

[11] secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro [12] in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius [13] propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra [14] huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi [15] ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur

[16] ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine [17] habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati [18] ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum [19] scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei [20] ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

[21] ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen

< previous | Chapter 3 | next >