Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Book Of Machabees | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15

[1] Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit [2] aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est [3] et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt [4] quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur [5] qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu

[6] et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant [7] propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum [8] et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos [9] et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit [10] nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt

[11] hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem [12] nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis [13] sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit [14] Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat [15] Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant

[16] hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum [17] multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt [18] quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes [19] Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est [20] hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere

[21] cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis [22] hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit [23] armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit [24] Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus [25] Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti

[26] ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit [27] et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt [28] primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant [29] sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes [30] ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant

[31] interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti [32] Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas [33] Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor [34] at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant [35] sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant

[36] sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare [37] per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt [38] quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit

< previous | Chapter 10 | next >