|
[1] anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
[2] et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
[3] et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
[4] et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
[5] et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
[6] et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
[7] nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
[8] et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
[9] et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel
[10] et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
[11] et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
[12] et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt
[13] et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem
[14] dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
[15] et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
[16] et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
[17] carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
[18] et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
[19] et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
[20] et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
[21] et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
[22] et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel
[23] et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes
[24] et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
[25] vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus
[26] et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum
[27] et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
[28] dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
[29] et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam
[30] et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
[31] et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
[32] et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David
[33] et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege
[34] et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
[35] et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
[36] et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt
[37] tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
[38] fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
[39] et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae
[40] et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit
[41] qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia
[42] sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
[43] et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio
[44] ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
[45] et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
[46] et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
[47] et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
[48] et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna
[49] et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar
[50] et siluit terra Iuda dies paucos
|