|
[1] et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
[2] et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
[3] et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
[4] et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
[5] et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
[6] et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
[7] et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
[8] et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
[9] et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
[10] et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
[11] et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
[12] nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
[13] et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
[14] et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
[15] dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
[16] ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
[17] dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
[18] et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
[19] et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
[20] et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin
[21] et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
[22] Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum
[23] et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
[24] et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
[25] et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
[26] et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae
[27] sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
[28] et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
[29] et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
[30] et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
[31] et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
[32] et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
[33] et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
[34] et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
[35] et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
[36] inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
[37] post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
[38] et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
[39] et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis
[40] et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
[41] si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
[42] ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
[43] et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
[44] et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
[45] et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
[46] et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
[47] et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
[48] dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
[49] et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
[50] et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
[51] et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
[52] et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
[53] et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
[54] et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
[55] et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
[56] audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
[57] et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
[58] et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
[59] et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
[60] et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
[61] quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
[62] ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
[63] et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
[64] et convenerunt ad eos fausta adclamantes
[65] et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu
[66] et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
[67] in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium
[68] et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda
|