|
[1] onus quod vidit Abacuc propheta
[2] usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
[3] quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
[4] propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
[5] aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
[6] quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
[7] horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
[8] leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
[9] omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
[10] et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
[11] tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
[12] numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
[13] mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
[14] et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
[15] totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
[16] propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
[17] propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
|
|
|
|