|
[1] onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
[2] Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
[3] Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
[4] increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
[5] montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
[6] ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
[7] bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
[8] et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
[9] quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
[10] quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
[11] ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
[12] haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
[13] et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
[14] et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
[15] ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
|
|
|
|