|
[1] vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea
[2] periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
[3] malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam
[4] qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum
[5] nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
[6] quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius
[7] ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus
[8] ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est
[9] iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius
[10] et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum
[11] dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex
[12] in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte
[13] et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum
[14] pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos
[15] secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia
[16] videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
[17] lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te
[18] quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est
[19] revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
|
|
|
|