Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Micheas (Micah) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07

[1] verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem [2] audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo [3] quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae [4] et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps [5] in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem

[6] et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo [7] et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur [8] super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum [9] quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem [10] in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite

[11] et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet [12] quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem [13] tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel [14] propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel [15] adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel

[16] decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te

< previous | Chapter 1 | next >