|
[1] recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
[2] hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
[3] pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
[4] aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
[5] cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
[6] Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
[7] patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
[8] servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
[9] in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
[10] pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
[11] mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
[12] principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
[13] adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
[14] senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
[15] defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
[16] cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
[17] propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
[18] propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
[19] tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
[20] quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
[21] converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
|
|
|
|