Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 52 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit [2] Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum [3] qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde [4] servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste [5] et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel

[6] verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo [7] et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David [8] quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra [9] si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi [10] et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te

[11] ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum [12] et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto

< previous | Chapter 52 | next >