|
[1] tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
[2] incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
[3] Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
[4] qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
[5] venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
[6] dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
[7] Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
[8] non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
[9] exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
[10] unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
[11] sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
[12] horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
[13] tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
[14] filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
[15] hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
[16] Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest
[17] tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
[18] montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam
[19] qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
[20] vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
[21] dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum
[22] et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
[23] porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
[24] erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
[25] post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
[26] erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
[27] erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
[28] mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
[29] luxitque illam omnis populus diebus septem
[30] in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis
|