DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Judith | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Judith's prayer, to beg of God to fortify her in her undertaking.

[1] Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: [2] Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: [3] et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem: et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quaeso te Domine Deus meus, mihi viduae. [4] Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. [5] Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.

[6] Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. [7] Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos. [8] Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos. [9] Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, [10] et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.

[11] Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. [12] Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur: [13] capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meae. [14] Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum. [15] Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum.

[16] Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. [17] Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem. [18] Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: [19] et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te.

< previous | Chapter 9 | next >