Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Judith | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt [2] desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini [3] omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt [4] sint omnia sub lege tua [5] nos iam et filii nostri servi tui sumus

[6] veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi [7] tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram [8] de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum [9] tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti [10] excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis

[11] nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt [12] nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit [13] praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari [14] pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa [15] accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae

< previous | Chapter 3 | next >