|
[1] anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se
[2] vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui
[3] dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio
[4] quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae
[5] et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum
[6] non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi
[7] tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia
[8] omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus
[9] frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
[10] aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
[11] et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae
[12] cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem
[13] effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon
[14] et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
[15] et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum
[16] abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii
[17] et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
[18] et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram
|
|
|
|