|
[1] erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
[2] et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
[3] Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis
[4] Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
[5] Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
[6] et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
[7] habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
[8] et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
[9] Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
[10] Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
[11] Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
[12] Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan
[13] Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
[14] Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
[15] Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
[16] Baana filius Usi in Aser et in Balod
[17] Iosaphat filius Pharue in Isachar
[18] Semei filius Hela in Beniamin
[19] Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
[20] Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
[21] Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
[22] erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae
[23] decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
[24] ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
[25] habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
[26] et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
[27] nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
[28] hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
[29] dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
[30] et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum
[31] et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
[32] locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille
[33] et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
[34] et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
|