Latin Vulgate Bible

< prev Book of Judges next >
< prev Chapter 6 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The people for their sins, are oppressed by the Madianites. Gedeon is called to deliver them.

 1 Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis,  2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.  3 Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum :  4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos.  5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.

 6 Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.  7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.  8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : Haec dicit Dominus Deus Israel : Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis,  9 et liberavi de manu Aegyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos : ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.  10 Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.

 11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,  12 apparuit ei angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fortissime.  13 Dixitque ei Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt : De Aegypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.  14 Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian : scito quod miserim te.  15 Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.

 16 Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quasi unum virum.  17 Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me.  18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit : Ego praestolabor adventum tuum.  19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.  20 Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,

 21 extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos : ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit : angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.  22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domine Deus : quia vidi angelum Domini facie ad faciem.  23 Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.  24 Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quae est familiae Ezri,  25 nocte illa dixit Dominus ad eum : Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui : et nemus, quod circa aram est, succide :

 26 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petrae hujus, super quam ante sacrificium posuisti : tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quae de nemore succideris.  27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut praeceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.  28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.  29 Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est : Gedeon filius Joas fecit haec omnia.  30 Et dixerunt ad Joas : Produc filium tuum huc, ut moriatur : quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.

 31 Quibus ille respondit : Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat : si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.  32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas : Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.  33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul : et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezrael.  34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.  35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.

 36 Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,  37 ponam hoc vellus lanae in area : si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel.  38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.  39 Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.  40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.

< prev Book of Judges next >
< prev Chapter 6 next >

 
TOP OF PAGE