|
[1] accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
[2] locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
[3] dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
[4] egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
[5] et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
[6] porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
[7] et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
[8] dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
[9] de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
[10] filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
[11] Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
[12] agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
[13] dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
[14] et Iether et Isthimon
[15] et Helon Dabir
[16] et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
[17] de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
[18] et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
[19] omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
[20] reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
[21] de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
[22] et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
[23] de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
[24] et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
[25] porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
[26] omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
[27] filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
[28] porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
[29] et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
[30] de tribu autem Aser Masal et Abdon
[31] et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
[32] de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
[33] omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
[34] filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
[35] et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
[36] [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
[37] et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
[38] omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
[39] itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
[40] cum suburbanis suis singulae per familias distributae
[41] deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
[42] dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
[43] ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
|